viernes, 2 de mayo de 2008
CICERÓN, Pro Arch. 4
Comienzos del poeta Arquias
Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab iis artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae (nam ibi natus est loco nobili), celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimis studiis afluenti, celeriter antecellere omnibus ingenii gloria coepit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia sic eius adventus celebrabantur ut famam ingenii exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.»
Objetivos:
Subordinadas adverbiales: temporales, consecutivas
Suscribirse a:
Enviar comentarios (Atom)
No hay comentarios:
Publicar un comentario