viernes, 2 de mayo de 2008

SÉNECA, Ad Luc. 2, 6


La pobreza llevada con alegría no es pobreza.

Illa vero non est paupertas, si laeta est; non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno imminet, si non adquisita sed adquirenda conputat? Quis sit divitiarum modus quaeris? Primus habere quod necesse est, proximus quod sat est. Vale.

Notas:
Feneret = faeneret.
Conputat = computat.

Objetivos:
Oraciones interrogativas subordinadas o indirectas.

No hay comentarios: